monumenta.ch > Hieronymus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 36
Et qui dudum audiebant in Ecclesia: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: ipsique dicebant: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua super mel ori meo ! vocentur παραπικραίνοντες, et aquae eorum et pluviae non stillent dulcedinem: nec sint de repromissionis terra, quam legimus lacte et melle manantem: sed appellentur Mara, id est, amaritudo. Isti multiplicaverunt sibi hortos, in quos ne sua vinea mutaretur, Naboth occumbere voluit . Qui enim infirmus est, olera manducet . Et quia semper haeretici tumentes superbia, et incidentes in iudicium diaboli magna sibi promittunt, et bonorum fingunt imagines, ut melli venena commisceant: etiam vineas et oliveta et ficeta habere se iactant; sed vinea eorum vinea Sodomorum est; oliveta eorum non sunt de bonis olivis, sed oleastris, quos Apostolus radicibus bonarum olivarum praecipit inserendos . Ficeta quoque talia habent, quae calathum pessimarum impleant ficorum, quas Ieremias prae amaritudine comedi non posse testatur . Ad quae cum Dominus venerit, aeterna eis ariditate maledicit , ut nunquam fructum afferant, ne virore foliorum decipiant transeuntes.